Никой не може да слугува на двама господари (Матей, 6:24). Ти не щеше да имаш над Мене никаква власт, ако ти не бе дадено свише (Йоан, 19:11)
петък, 17 февруари 2012 г.
св. Лъв, папа Римски
Anastasii bibliothecarii Historia, de vitis romanorvm pontificvm a b. Petro apostolo vsqve ad Nicolavm I. In typographeio I. Albini, 1602
*
...
Bartolomeo de Platina. Vitae pontificum. Koberger, 1481
*
ad Flavianum
*
PL LIV, Parisiis, 1846
http://books.google.bg/books?id=9fgQAAAAYAAJ&printsec=frontcover&hl=bg&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false
**
... fidelium universitas profitetur credere se
in deum patrem omnipotentem
et in Iesum Christum filium eius unicum, dominum nostrum,
qui natus est de spiritu sancto et Maria virgine,
quibus tribus sententiis omnium fere haereticorum machinae destruuntur.
Cum enim deus et omnipotens et pater creditur,
consempiternus eidem filius demonstratur, in nullo a patre differens, quia de deo deus, de omnipotente omnipotens, de aeterno natus est coaeternus, non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia.
... aedificante sibi sapientia domum verbum caro factum est et habitavit in nobis, hoc est in ea carne quam sumpsit ex homine et quam spiritu vitae rationalis animavit. Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam ... ad resolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili... unus atque idem mediator dei et hominum homo Christus Iesus et mori posset ex uno et mori non posset ex altero...
Qui enim verus est deus, idem verus est homo... unus enim idem que est, quod saepe dicendum est, vere dei filius et vere hominis filius, deus per id quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum, homo per id quod verbum caro factum est et habitavit in nobis; deus per id quod omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, homo per id quod factus est ex muliere, factus sub lege...
Propter hanc ergo unitatem personae in utraque natura intellegendam et filius hominis legitur descendisse de caelo, cum filius dei carnem de ea virgine de qua est natus, adsumpserit, et rursum filius dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum haec non in divinitate ipsa qua unigenitus consempiternus et consubstantialis est patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus.
Post resurrectionem vero domini, quae utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus quam qui fuerat crucifixus et mortuus, quid aliud quadraginta dierum mora gestum est quam ut fidei nostrae integritas ab omni caligine mundaretur? Conloquens enim cum discipulis suis et cohabitans atque convescens et pertractari se diligenti curioso que contactu ab eis quos dubietas perstringebat, admittens ideo et clausis ad discipulos ianuis introibat et flatu suo dabat spiritum sanctum et donato intellegentiae lumine sanctarum scripturarum occulta pandebat et rursus idem vulnus lateris, fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens: videte manus meas et pedes quia ego sum; palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere, ut agnosceretur in eo proprietas divinae humanaeque naturae individua permanere et ita sciremus verbum non hoc esse quod carnem, ut unum dei filium et verbum confiteremur et carnem...
http://apologia.sk/451_tomus
*
Абонамент за:
Коментари за публикацията (Atom)
Няма коментари:
Публикуване на коментар